monumenta.ch > Victricius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 8, 1
Alia est, dilectissimi, immortalitas, quae sine conceptione fragilitatis, est sempiterna. Alia, quae largitate conceditur. Nos autem Apostolis, et Martyribus donatam immortalitatem negare non possumus. Sed illud assumimus post indeptam divinitatem, nihil esse, quod Trinitatem a sanctorum oblatione secernat; quoniam ipsa eos veritas edidit Trinitatis.